Ludzie pragną czasami się rozstawać, żeby móc tęsknić, czekać i cieszyć się z powrotem.
2093. par. 1. Receptis litteris remissorialibus, praeses tribunalis curet quantocius tribunal convocare et nunquam hanc convocationem differat ultra trimestre, nisi iustum intercedat impedimentum, de quo tamen intra idem tempus Sacram Congregationem monere ne omittat.
par. 2. Tribunal in ipsa prima sessione eligat notarium, eius adiunctum, peritum, si casus ferat, et cursorem, ac de eiusmodi electione fidem faciat notarius Curiae.
Can. 2094. Quamvis omnes, ad quos remissoriales litterae datae sunt, adesse possint singulis processus apostolici sessionibus, ad validitatem tamen sufficit ut adsint praeses cum duobus iudicibus vel ipso annuente et absente, tres alii iudices, itemque unus ex sub-promotoribus fidei, notarius vel adiunctus.
Can. 2095. Processus saltem intra biennium, computandum a die aperitionis litterarum, absolvendus est; quo biennio elapso, cum processus continuari nequeat sine venia Apostolicae Sedis, Sacra Congregatio moneatur de impedimentis ob quae apostolicum mandatum non fuerit ad exitum perductum.
Can. 2096. Antequam absolvatur processus apostolicus super virtutibus in specie, fiat a tribunali recognitio iuridica exuviarum Servi Dei secundum praescripta litterarum remissorialium.
Can. 2097. par. 1. In transcriptione, collatione et Romam transmissione exemplaris actorum originalium serventur quae supra can. 2054-2056, 2063 pro informativo processu praescripta sunt.
par. 2. Processus exhibeatur, aperiatur et transcribatur apud Sacram Congregationem ad normam can. 2073-2075.
ART. II. De processus apostolici validitate diiudicanda.
Can. 2098. Processu apostolico ad Sacram Congregationem remisso, in primis de eiusdem processus validitate constare debet, simulque ad examen revocetur validitas processus informativi.
Can. 2099. Quare ante disceptationem paretur a causae advocato positio, quae constet:
1.* Informatione qua, productis documentis ad rem necessariis in processu contentis, omnia in eo ad normam iuris peracta fuisse demonstretur;
2.* Animadversionibus Promotoris generalis fidei contra validitatem, cum responsionibus advocati, utrisque ad normam can. 2080 exaratis.
Can. 2100. par. 1. Pro diiudicanda validitate processus habeatur congregatio, praesentibus Cardinali Sacrae Congregationis Praefecto, Cardinali Ponente et aliis tribus eiusdem Sacrae Congregationis Cardinalibus ab ipso Romano Pontifice electis, nec non Secretario, Protonotario Apostolico, Promotore generali fidei et Sub-promotore.
par. 2. In congregatione, referente Cardinali Ponente, praelati supradicti suum votum proferunt; et Promotor generalis fidei obiectiones, si quas habet, proponit.
par. 3. His omnibus discussis, Patres Cardinales iudicium ferant; quod si fuerit favorabile et a Summo Pontifice confirmatum, decretum de processus validitate fiat.
ART. III. De iudicio super heroicitate virtutum in specie vel super martyrio eiusque causa.
Can. 2101. Disceptatio virtutum non ante quinquaginta annos a morte Servi Dei inchoanda est.
Can. 2102. Tribus congregationibus disceptatur de Servi Dei virtutum heroicitate vel de eius martyrio eiusque causa; scilicet in antepraeparatoria, praeparatoria et generali.
Can. 2103. par. 1. Praelati officiales et consultores in qualibet congregatione suffragia scripto proferunt.
par. 2. Postquam omnes praelati et consultores suffragium suum protulerint tum in congregatione antepraeparatoria tum in praeparatoria, singuli poterunt iterum declarare, antequam dimittatur congregatio, se a suffragio iam lato recedere.
par. 3. Conclusiones singulorum suffragiorum scripto mandentur a Secretario et secretae serventur; ipsa vero scripta suffragia Promotori generali fidei tradantur.